Certamen de victoria totius certaminis: Hispania adversus Niederlande
Ultimo ludo viri acriter et magno impulsu pugnaverunt, sed non bene, sed imprimis crudeliter egerunt. Ludo itaque saepe interrupto spectatores impetibus bonis raro gaudere potuerunt, cum multi viri acriter caederentur. Si arbiter se non ita clementem praebuisset, singulos viros ex arena pellens fortasse ludum placare potuisset.
Tamen Hispani ingenio et arte hostes superaverunt. Cum neuter manuum victoriam parere potuisset, arbiter paulum temporis addidit. Brevi ante finem tandem pila a Inviesta Hispano pulsa in pilam volavit.
Igitur Hispani post longum certamen nomen magistri mundi sibi parare potuerunt.
14. Juli 2010
Germania contra Urugay
Viri Gernani, quia modo de loco tertio certaminis pugnatus est, non tanto ardore ut antea luserunt. Sed nonnullis adulescentibus, velut alteri custodi portae, primum in hoc certamine ludere licuit.
In manu autem adversariorum viri noti et optimi de victoria certaverunt.
Tamen nostri iuvenes fortiter pugnaverunt et Jansen et Khedira et Mueller pilam in portam pellere potuerunt. Mueller hoc facto nomen „regis portarum“ et optimus adulescens omnium manuum sibi paravit.
Brevi ante finem spectatores Germani iterum trepidare debuerunt, cum Forlan, unus ex optimis viris hostium, pilam paene in portam, sed denique tantum ad lignum pepulit.
Postremo nostri victoria et loco tertio certaminis mundi gaudebant.
14. Juli 2010
Ludus contra Hispanos
Nuper manus Hispanorum ingenio et impetu affecta Germanos superavit, quod optime portam Germanorum oppugnaverunt. Viris nostris quidem bene defendentibus singula vitia fecerunt, sed saepe Schweinsteiger adfuit. Impetus autem perficere cessaverunt. Tum Puyol Hispanus pilam in portam nostrum misit.
Ea re, qua ludus iudicatus est, facta Germani melius egerunt, etsi Hispanos novas occasiones pepererunt. In manu Germanorum Thomas Müller defuit, qui impetum acrem in ludum tulisset.
Manus Britanna Germanos vincentes Victoria certaminis mundi digni se praebuerunt. Mox Gemani contra Urugay, terram in meridie Americae sitam, pugnabit, ut tertium ordinem certaminis pariant.
11. Juli 2010
Ludus contra Argentinos
Iterum manus Germanorum praeclaram victoriam contra manum Argentinorum firmam pepereunt.
Ludo modo coepto repente Münller pilam capite in portam misit, sed brei postiniuste monitus in proximo ludo ludere non licebit. Messi, vir ab omnibus gentibus maxime laudatus, multa non effect, quod et Schweinsteiger et ceteri Germani bene defenderunt.
Omnes viderunt Germanos meliores esse, etsi brevi ante et post moram spectatoribus trepidantibus peius agere videbantur. Argentini saepe imminebant, sed Neuer eos arcuit.
Sed tandem Klose bis pilam in portam misit, ut spectatores placaret et Gerd Mueller numero portarum superaret. Gaudio commotus etiam saltum fecit.
Ultro Friedrich pilam primo in portam pepulitausilio a Schweinsteiger dato.
Manu Argentinorum victa Maradona, dux eorum, dixit se manum exercere desistere.
Nunc speramus manum nostrum etiam Hispanos vincere posse.
7. Juli 2010
Ludus contra Britannos - Certamen pergitur!
Brevi tempore ante, ut indicebamus, ludus nostrae manus contra Britannos actus est.
Actiones manus nostrae, quae ludum rexit, bonae fuerunt.
Primo Neuer, custos noster portae, pilam longe ad Klose misit, qui eam in portam volvit. Paulo post Podolski Müller amico parante successit.
Pila bis in portam adversariorum pulsa viri nostri tamen perturbati sunt, cum Britanni item portam impetraverunt. Viri defendentes et custos quidem boni erant Boatengo mandatum brevi neglegente. Frank Lampard, optimus hostium, pilam in portam misit, sed arbiter id non accepit, quia non viderat eam vere in porta fuisse. Dux Britannorum ira commotus est et magna voce clamavit.
Secunda parte temporis Müller viro contigit, ut pila bis in portam pelleretur. Denique Britanni clade territi et maesti arenam deseruerunt, cum nostri felices victoriam celebrarent. Nam ad proximum gradum ascenderunt et mox in viros Argentinae pugnabunt.
1. Juli 2010
Ludus Germanorum et Ghanaorum
Heri in arena in capite in meridie Africae sita ludus Germanorum et Ghanaorum furore affectus commissus est, qui etiam bono arbitro regente accideret.
Viri nostri ludentes – praeter fortasse Mertesacker - bene et certe portam defenderunt. Si defensores male egerunt, Manuel Neuer, noster custos portae , optimum se praebuit, etiamsi pilis ab angulis pulsis infirmus visus est. Etiam Philippus Lahm, princeps Germanorum, nostram manum ab occasionibus bonis hostium bis servavit.
Ludus nostrorum virorum pilis non bene ad socios missis laboravit, quia adulescentes spe spectatorum sollicitati erant. Secunda parte temporis impetus praecipites finiverunt.
Sed multis occasionibus praetermissis Mesut Oezil pilam tandem in portam adversariorum pepulit. Postea Podolski pilam in os principis Ghanaorum misit, qui primo sine mente iacuit, sed mox ludum pergere potuit.
Ludo finito viri nostri victoriam celebraverunt, quia nunc non domum redire debent, sed certamen pergere possunt.
Proximus ludus contra manus Britannorum die quarto committetur.
24. Juni 2010